Psalm 38 Latin 1(37-1) canticum David in commemoratione (37-2) Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2(37-3) quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3(37-4) non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4(37-5) quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5(37-6) conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6(37-7) adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7(37-8) quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8(37-9) evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 9(37-10) Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 10(37-11) cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum 11(37-12) cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt 12(37-13) et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur 13(37-14) ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 14(37-15) et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones 15(37-16) te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus 16(37-17) quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur 17(37-18) quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper 18(37-19) quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo 19(37-20) inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter 20(37-21) et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum 21(37-22) ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me 22(37-23) festina in auxilium meum Domine salutis meae |