1 Timothy 5 Latin 1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate 3viduas honora quae vere viduae sunt 4si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 5quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die 6nam quae in deliciis est vivens mortua est 7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint 8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior 9vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor 10in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 11adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 12habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 13simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet 14volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan 16si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat 17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 18dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua 19adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 20peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant 21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 22manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi 23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 24quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur 25similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt |