Genesis 39 Latin 1igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
3qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
5benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
6nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
8qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
9nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
10huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
11accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
12et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras 13cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam 14vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem 15et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras 16in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum 17et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi 18cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras 19his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde 20tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus 21fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris 22qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat 23nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat |