Job 16
Job 16 Latin
1respondens autem Iob dixit

2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

5consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos (16-6) roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

6(16-7) sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

7(16-8) nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

8(16-9) rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

9(16-10) collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

10(16-11) aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

11(16-12) conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

12(16-13) ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

13(16-14) circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

14(16-15) concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

15(16-16) saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

16(16-17) facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

17(16-18) haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

18(16-19) terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

19(16-20) ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

20(16-21) verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

21(16-22) atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

22(16-23) ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 15
Top of Page
Top of Page