Job 32
Job 32 Latin
1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur 2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo 3porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob 4igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur 5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

8sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

10ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

13ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

14nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

15extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

19en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

20loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo

22nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 31
Top of Page
Top of Page