Philemon 1 Latin 1Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
2et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 4gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis 5audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos 6ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu 7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater 8propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet 9propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi 10obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo 11qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis 12quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe 13quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii 14sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium 15forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere 16iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino 17si ergo habes me socium suscipe illum sicut me 18si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa 19ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes 20ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino 21confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies 22simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis 23salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu 24Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei 25gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen |