Psalmi 50
Psalm 50 Latin
1(49-1) canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius

2(49-2) de Sion perfecta decore Deus apparuit

3(49-3) veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida

4(49-4) vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum

5(49-5) congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio

6(49-6) et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

7(49-7) audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum

8(49-8) non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper

9(49-9) non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos

10(49-10) mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

11(49-11) scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

12(49-12) si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

13(49-13) numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam

14(49-14) immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

15(49-15) et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

16(49-16) impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo

17(49-17) qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te

18(49-18) si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

19(49-19) os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

20(49-20) sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium

21(49-21) haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

22(49-22) intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

23(49-23) qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 49
Top of Page
Top of Page