Ephesians 6 Latin 1filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
2honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
3ut bene sit tibi et sis longevus super terram 4et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini 5servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo 6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 7cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 9et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum 10de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 11induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 14state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 16in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 17et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 20pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui 21ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino 22quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra 23pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 24gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione |