Job 8
Job 8 Latin
1respondens autem Baldad Suites dixit

2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui

3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est

4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam

9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua

12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit

13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget

16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur

17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur

18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te

19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur

20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo

22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 7
Top of Page
Top of Page