Job 7 Latin 1militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius 2sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui 3sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi 4si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras 5induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est 6dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe 7memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona 8nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam 9sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet 10nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius 11quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae 12numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere 13si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo 14terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties 15quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 16desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei 17quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum 18visitas eum diluculo et subito probas illum 19usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam 20peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis 21cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam |