Proverbs 5 Latin 1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam 2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent 3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius 4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps 5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant 6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles 7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei 8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius 9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli 10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena 11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam 14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae 15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui 16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide 17habeto eas solus nec sint alieni participes tui 18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae 19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter 20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius 21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat 22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur |