Psalm 103 Latin 1(101-29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2(102-1) David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3(102-2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4(102-3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 5(102-4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 6(102-5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 7(102-6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 8(102-7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 9(102-8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 10(102-9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 11(102-10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 12(102-11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 13(102-12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 14(102-13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 15(102-14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16(102-15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 17(102-16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 18(102-17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum 19(102-18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 20(102-19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 21(102-20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius 22(102-21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius |