Psalm 102 Latin 1(100-8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem 2(101-1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum (101-2) Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3(101-3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4(101-4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5(101-5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6(101-6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7(101-7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 8(101-8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum 9(101-9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 10(101-10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 11(101-11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me 12(101-12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 13(101-13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 14(101-14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 15(101-15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 16(101-16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 17(101-17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 18(101-18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 19(101-19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20(101-20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 21(101-21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 22(101-22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem 23(101-23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 24(101-24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25(101-25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26(101-26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27(101-27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 28(101-28) tu autem ipse es et anni tui non deficient |