1 Peter 1 Latin 1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
2secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur 3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis 5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo 6in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus 7ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 8quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata 9reportantes finem fidei vestrae salutem animarum 10de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 12quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere 13propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 14quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis 15sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis 16quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum 17et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini 18scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 20praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos 21qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo 22animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis 24quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 25verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos |