Acts 3 Latin 1Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
2et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
4intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
5at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
6Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
7et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
8et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
9et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
10cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 11cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes 12videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare 13Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 14vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus 16et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum 17et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri 18Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic 19paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata 20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum 21quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum 22Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe 24et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos 25vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae 26vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua |