Genesis 41
Genesis 41 Latin
1post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium 2de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus 3aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus 4devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao 5rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae 6aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur 7devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem 8et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

9tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum 10iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum 11ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

14protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei 15cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere 16respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni 17narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis 18et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant 19et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim 20quae devoratis et consumptis prioribus 21nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus 22vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae 23aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula 24quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

25respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt 27septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis 28qui hoc ordine conplebuntur 29ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo 32quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur 33nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

37placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

38locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero 40tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti 42tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit 43fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti 44dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti 45vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

46triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti 47venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti 48omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est 49tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

50nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos 51vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei 52nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

53igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto 54coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis 55qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite 56crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames 57omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Genesis 40
Top of Page
Top of Page