Ad Hebraeos 7
Hebrews 7 Latin
1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei 2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis 3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum

4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha 5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae 6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit 7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur 8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit 9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est 10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech

11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici 12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat 13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit 14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est 15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis

17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

18reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem 19nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum 20et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt

21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum

22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus

23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere 24hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium 25unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

26talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus 27qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo 28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hebrews 6
Top of Page
Top of Page