Job 40 Latin 1(39-31) et adiecit Dominus et locutus est ad Iob 2(39-32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei 3(39-33) respondens autem Iob Domino dixit 4(39-34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5(39-35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam 6(40-1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait 7(40-2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi 8(40-3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris 9(40-4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 10(40-5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus 11(40-6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 12(40-7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo 13(40-8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam 14(40-9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua 15(40-10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 16(40-11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17(40-12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 18(40-13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 19(40-14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 20(40-15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 21(40-16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus 22(40-17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis 23(40-18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 24(40-19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius |