Job 41 Latin 1(40-20) an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 2(40-21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 3(40-22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 4(40-23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 5(40-24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 6(40-25) concident eum amici divident illum negotiatores 7(40-26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 8(40-27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 9(40-28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur 10(41-1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 11(41-2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 12(41-3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 13(41-4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 14(41-5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 15(41-6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 16(41-7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 17(41-8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 18(41-9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 19(41-10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 20(41-11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 21(41-12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 22(41-13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 23(41-14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 24(41-15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 25(41-16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 26(41-17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 27(41-18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 28(41-19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 29(41-20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 30(41-21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 31(41-22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 32(41-23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 33(41-24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 34(41-25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae |