Job 39
Job 39 Latin
1numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti

2dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum

3incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt

4separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas

5quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit

6cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis

7contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit

8circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit

9numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum

10numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te

11numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos

12numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget

13pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris

14quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea

15obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant

16duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

17privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam

18cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius

19numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum

20numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror

21terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis

22contemnit pavorem nec cedit gladio

23super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus

24fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem

25ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus

26numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum

27aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum

28in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus

29inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt

30pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 38
Top of Page
Top of Page