Proverbs 29 Latin 1viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur 2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus 3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam 4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam 5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius 6peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit 7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam 8homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem 9vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem 10viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius 11totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum 12princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios 13pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus 14rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur 15virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam 16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt 17erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae 18cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est 19servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit 20vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio 21qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem 22vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior 23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria 24qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat 25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur 26multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum 27abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via |