Psalm 118 Latin 1(117-1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2(117-2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius 3(117-3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius 4(117-4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 5(117-5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 6(117-6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7(117-7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 8(117-8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine 9(117-9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 10(117-10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11(117-11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12(117-12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 13(117-13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 14(117-14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 15(117-15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum 16(117-16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem 17(117-17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18(117-18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me 19(117-19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 20(117-20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam 21(117-21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22(117-22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli 23(117-23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris 24(117-24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25(117-25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro 26(117-26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27(117-27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris 28(117-28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te 29(117-29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |