John 13 Latin 1ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
2et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
4surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus 6venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum 9dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput 10dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes 11sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes 12postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis 13vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim 14si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes 15exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis 16amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum 17si haec scitis beati eritis si feceritis ea 18non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum 19amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum 20amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit 21cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me 22aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret 23erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus 24innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit 25itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est 26respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis 27et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius 28hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei 29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret 30cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox 31cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo 32si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum 33filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo 34mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem 35in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem 36dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea 37dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam 38respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges |