Luke 15 Latin 1erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
2et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis 3et ait ad illos parabolam istam dicens 4quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 5et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens 6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat 7dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia 8aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat 9et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram 10ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente 11ait autem homo quidam habuit duos filios 12et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam 13et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose 14et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere 15et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos 16et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat 17in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo 18surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis 20et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 21dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 22dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes 23et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari 25erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum 26et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent 27isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit 28indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum 29at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer 30sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum 31at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt 32epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |