Hebrews 11 Latin 1est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
2in hac enim testimonium consecuti sunt senes 3fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent 4fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur 5fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo 6sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit 7fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus 8fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret 9fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem 10expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus 11fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat 12propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis 13iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram 14qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere 15et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi 16nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem 17fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones 18ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen 19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit 20fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau 21fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius 22fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit 23fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum 24fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem 27fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit 28fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos 29fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt 30fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem 31fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace 32et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis 33qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum 34extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum 35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem 36alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres 37lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti 38quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae 39et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem 40Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur |