Job 24
Job 24 Latin
1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae

5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant

7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius

14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum

19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit

22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae

23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius

24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 23
Top of Page
Top of Page