Luke 24 Latin 1una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
2et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
5cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
8et recordatae sunt verborum eius
9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
10erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat 13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus 14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant 15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis 16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent 17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes 18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus 19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo 20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum 21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt 22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere 24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt 25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae 26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam 27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant 28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire 29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis 30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis 31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum 32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas 33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni 35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis 36dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere 37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre 38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra 39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere 40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes 41adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur 42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis 43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis 44et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48vos autem estis testes horum 49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto 50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis 51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum 52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno 53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen |