Proverbs 24 Latin 1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis 2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur 3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima 5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus 6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt 7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum 8qui cogitat malefacere stultus vocabitur 9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor 10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua 11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses 12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua 13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo 14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit 15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius 16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum 17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum 18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam 19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios 20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur 21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis 22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit 23haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum 24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus 25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio 26labia deosculabitur qui recta verba respondet 27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam 28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis 29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum 30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus |