Deuteronomium 32
Deuteronomy 32 Latin
1audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei

2concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina

3quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro

4Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

5peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa

6haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

7memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi

8quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel

9pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius

10invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

11sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

12Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus

13constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

14butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

15incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

16provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt

17immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum

18Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui

19vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae

20et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

21ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

22ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

23congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis

24consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

25foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene

26dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

27sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

28gens absque consilio est et sine prudentia

29utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

30quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

31non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

32de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi

33fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile

34nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

35mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

36iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

37et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam

38de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant

39videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

40levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum

41si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

42inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

43laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui

44venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun 45conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel 46et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius 47quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam

48locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens 49ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 50quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis 51quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel 52e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Deuteronomy 31
Top of Page
Top of Page