Job 29
Job 29 Latin
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

3quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

4sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

5quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

6quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

7quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

8videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

10vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

11auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

12quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

13benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

14iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

15oculus fui caeco et pes claudo

16pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

17conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

18dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

20gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

21qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

22verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

23expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

24si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

25si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 28
Top of Page
Top of Page