Proverbs 17 Latin 1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio 2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet 3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus 4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus 5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus 6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui 7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens 8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit 9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos 10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum 11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum 12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua 13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius 14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit 15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum 16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit 17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur 18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo 19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam 20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum 21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur 22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa 23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii 24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae 25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum 26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat 27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus 28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens |