Proverbs 16 Latin 1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam 2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus 3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae 4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum 5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens 6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo 7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem 8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate 9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius 10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius 11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi 12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium 13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur 14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus 16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento 17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam 18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis 20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum 25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem 26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum 27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes 29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum 31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur 32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium 33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |