Acts 5 Latin 1vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
2et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
3dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
4nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
5audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
6surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt 7factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit 8respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti 9Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te 10confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum 11et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec 12per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis 13ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus 14magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum 15ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum 16concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes 17exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo 18et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica 19angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit 20ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius 21qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur 22cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt 23dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus 24ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret 25adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum 26tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur 27et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum 28dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius 29respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus 30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno 31hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum 32et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi 33haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos 34surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri 35dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis 36ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum 37post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt 38et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur 39si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi 40et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos 41et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati 42omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum |