Proverbs 31 Latin 1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua 2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum 3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges 4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis 6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo 7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius 8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem 10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius |