Job 19
Job 19 Latin
1respondens autem Iob dixit

2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 18
Top of Page
Top of Page