Secundum Marcum 15
Mark 15 Latin
1et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 2et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis 3et accusabant eum summi sacerdotes in multis 4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant 5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

6per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 7erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium 8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis 9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 11pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis

12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum 13at illi iterum clamaverunt crucifige eum 14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum 15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

16milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem 17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam 18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum 19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum 20et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum

21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius

22et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 23et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit 24et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 25erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 26et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

27et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 28et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est 29et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 30salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

33et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam 34et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat 36currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum 37Iesus autem emissa voce magna exspiravit 38et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum 39videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

40erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

42et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Mark 14
Top of Page
Top of Page