Psalmi 68
Psalm 68 Latin
1(67-3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

2(67-4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

3(67-5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

4(67-6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

5(67-7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

6(67-8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

7(67-9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

8(67-10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

9(67-11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

10(67-12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

11(67-13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

12(67-14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

13(67-15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

14(67-16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

15(67-17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

16(67-18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

17(67-19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

18(67-20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

19(67-21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

20(67-22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

21(67-23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

22(67-24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

23(67-25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

24(67-26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

25(67-27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

26(67-28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

27(67-29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

28(67-30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

29(67-31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

30(67-32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

31(67-33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper

32(67-34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

33(67-35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

34(67-36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

35(68-1) victori pro liliis David (68-2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 67
Top of Page
Top of Page