Psalm 69 Latin 1(68-3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2(68-4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum 3(68-5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam 4(68-6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 5(68-7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 6(68-8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 7(68-9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8(68-10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9(68-11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10(68-12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11(68-13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12(68-14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 13(68-15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14(68-16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum 15(68-17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me 16(68-18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 17(68-19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 18(68-20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 19(68-21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20(68-22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 21(68-23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum 22(68-24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 23(68-25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos 24(68-26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet 25(68-27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant 26(68-28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua 27(68-29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 28(68-30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me 29(68-31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione 30(68-32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas 31(68-33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra 32(68-34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit 33(68-35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis 34(68-36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam 35(68-37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 36(69-1) victori David ad recordandum (69-2) Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina |