Matthew 22 Latin 1et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium 11intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 14multi autem sunt vocati pauci vero electi 15tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone 16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum 17dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non 18cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae 19ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium 20et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio 21dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo 22et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt 23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum 24dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo 25erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo 26similiter secundus et tertius usque ad septimum 27novissime autem omnium et mulier defuncta est 28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam 29respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei 30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo 31de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis 32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium 33et audientes turbae mirabantur in doctrina eius 34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum 35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum 36magister quod est mandatum magnum in lege 37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 38hoc est maximum et primum mandatum 39secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum 40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae 41congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus 42dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David 43ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens 44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 45si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est 46et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare |