Luke 12 Latin 1multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
2nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
3quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis 4dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant 5ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete 6nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo 7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis 8dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei 9qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei 10et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur 11cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis 12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere 13ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem 14at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos 15dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet 16dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit 17et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos 18et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea 19et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt 21sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives 22dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini 23anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum 24considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis 25quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum 26si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis 27considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis 28si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei 29et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 30haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis 31verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis 32nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum 33vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit 34ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit 35sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes 36et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei 37beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis 38et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi 39hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 40et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit 41ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes 42dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 43beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem 44vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum 45quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 46veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet 47ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas 48qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo 49ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur 50baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur 51putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem 52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres 53dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam 54dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit 55et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit 56hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis 57quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est 58cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem 59dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas |