Proverbia 14
Proverbs 14 Latin
1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via

3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos

4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis

7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae

8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia

10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt

12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat

14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum

20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona

23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia

25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes

27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis

28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis

29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Proverbs 13
Top of Page
Top of Page