Psalmi 105
Psalm 105 Latin
1(103-35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

2(104-1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

3(104-2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

4(104-3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

5(104-4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

6(104-5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

7(104-6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

8(104-7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

9(104-8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

10(104-9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

11(104-10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

12(104-11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

13(104-12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea

14(104-13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

15(104-14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

16(104-15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

17(104-16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

18(104-17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

19(104-18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

20(104-19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

21(104-20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

22(104-21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

23(104-22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

24(104-23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

25(104-24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

26(104-25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

27(104-26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

28(104-27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

29(104-28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

30(104-29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

31(104-30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

32(104-31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

33(104-32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

34(104-33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

35(104-34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

36(104-35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

37(104-36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

38(104-37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

39(104-38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

40(104-39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

41(104-40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

42(104-41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

43(104-42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

44(104-43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

45(104-44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 104
Top of Page
Top of Page