Psalmi 106
Psalm 106 Latin
1(104-45) ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

2(105-1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

3(105-2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

4(105-3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

5(105-4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

6(105-5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua

7(105-6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus

8(105-7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

9(105-8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam

10(105-9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

11(105-10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici

12(105-11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

13(105-12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

14(105-13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius

15(105-14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

16(105-15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

17(105-16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

18(105-17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram

19(105-18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

20(105-19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile

21(105-20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

22(105-21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

23(105-22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

24(105-23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

25(105-24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

26(105-25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

27(105-26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto

28(105-27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris

29(105-28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum

30(105-29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

31(105-30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

32(105-31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

33(105-32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

34(105-33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis

35(105-34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis

36(105-35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum

37(105-36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum

38(105-37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus

39(105-38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus

40(105-39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

41(105-40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam

42(105-41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

43(105-42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum

44(105-43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

45(105-44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

46(105-45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

47(105-46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos

48(105-47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 105
Top of Page
Top of Page