Psalm 107 Latin 1(105-48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia 2(106-1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3(106-2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 4(106-3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 5(106-4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 6(106-5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 7(106-6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 8(106-7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 9(106-8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 10(106-9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11(106-10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12(106-11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13(106-12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14(106-13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 15(106-14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 16(106-15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 17(106-16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 18(106-17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19(106-18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20(106-19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21(106-20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22(106-21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 23(106-22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 24(106-23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 25(106-24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 26(106-25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 27(106-26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 28(106-27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 29(106-28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 30(106-29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 31(106-30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 32(106-31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 33(106-32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 34(106-33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 35(106-34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 36(106-35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 37(106-36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 38(106-37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 39(106-38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 40(106-39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41(106-40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 42(106-41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 43(106-42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum |